Liber Paralipomenon Secundus*

Caput 4: Versus 21

Et forcipes,etc. Forcipes in usu altaris facti sunt aenei. Sed et hi quibus emundabantur lucernae, interpretationem spiritualis sensus per doctorum officia significant. Ipsa enim verba sacri eloquii ab historia in allegoriam, ab umbra in veritatem transferentes, quasi lucem scientiae in Ecclesiam super candelabrum mysticum positi multiplicant.
(* Traductions européennes)